Modlitwy w języku łacińskim

  1. Znak krzyża świętego
  2. Chwała Ojcu..
  3. Ojcze Nasz
  4. Skład Apostolski
  5. Zdrowaś Maryjo
  6. Witaj Królowo
  7. Pod Twoją obronę
  8. Modlitwa do św. Józefa
  9. Anioł Pański
  10. Przed tak wielkim Sakramentem
  11. O Zbawcza hostio
  12. Modlitwa do św. Michała Archanioła
  13. Modlitwa do anioła stróża
  14. Modlitwa do anioła fatimskiego
  15. Wieczny odpoczynek
  16. Ciebie Boże chwalimy
  17. Stworzycielu Duchu przyjdź
  18. Magnificat
  19. Królowo niebieska
  20. Przybądź Duchu Święty
  21. Ps 129 - Z głębokości wołam.. .

SIGNUM SANCTAE CRUCIS (znak krzyża św.)

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen

DOXOLOGIA IN HONOREM SANCTISSIMAE TRINITATIS (Chwała Ojcu...)

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.

PATER NOSTER (Ojcze Nasz)

Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

SYMBOLUM APOSTOLORUM (Skład Apostolski)

Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae; et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum; qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine; passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus; descendit ad inferos; tertia die resurrexit a mortuis; ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis; inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum; sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem; remissionem peccatorum; carnis resurrectionem; vitam aeternam. Amen.

SALUTATIO ANGELICA (Zdrowaś Mario)

Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum; benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

SALVE REGINA (Witaj Królowo)

Salve, Regina, mater misericordiae, vita, dulcedo et spes nostra, salve. Ad te clamamus, exules filii Hevae. Ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eja ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Jesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.

SUB TUUM PRAESIDIUM (Pod Twoją obronę)

Sub tuum praesidium confugimus, sancta Dei Genitrix, nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus nostris, sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta, Domina nostra, Mediatrix nostra, Advocata nostra, Consolatrix nostra. Tuo Filio nos reconcilia, tuo Filio nos commenda, tuo Filio nos repraesenta.

Modlitwa do św. Józefa

Virginum custos et pater, sancte Ioseph, cuius fideli custodiae ipsa Innocentia Christus Iesus et Virgo virginum Maria commisa fuit; te per hoc utrumque carissimum pignus Iesum et Mariam obsecro et obtestor, ut me, ab omni immunditia praeservatum, mente incontaminata, puro corde et casto corpore Iesu et Mariae semper facias castissime famulari. Amen.

ANGELUS (Anioł Pański)

V. Angelus Domini nuntiavit Mariae. R. Et concepit de Spiritu Sancto.

Ave, Maria, gratia plena...

V. Ecce ancilla Domini, R. Fiat mihi secundum verbum tuum.

Ave, Maria, gratia plena...

V. Et Verbum caro factum est, R. Et habitavit in nobis.

Ave, Maria, gratia plena...

V. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix, R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
V. Oremus. Gratiam tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde; ut qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus, per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eumdem Christum Dominum nostrum.

R. Amen.

Tantu ergo Sacramentum (Przed tak wielkim Sakramentem)

Tantum ergo Sacramentum
Veneremur cernui:
Et antiquum documentum
Novo cedat ritui:
Praestet fides supplementum
Sensuum defectui.

Genitori, Genitoque
Laus et iubilatio,
Salus, honor, virtus quoque
Sit et benedictio:
Procedenti ab utroque
Compar sit laudatio.
Amen.

V. Panem de coelo praestitisti eis.
R. Omne delectamentum in se habentem.

Oremus: Deus, qui nobis sub sacramento mirabili, passionis tuae memoriamreliquisti: tribue, quaesumus, ita nos corporis et sanguinis tui sacramysteria venerari, ut redemptionis tuae fructum in nobis iugiter sentiamus.Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.

R. Amen.

O salutaris hostia (O zbawcza hostio)

1. O salutaris hostia - quae coeli pandis ostium; - bella premunt hostilia, - da robur fer auxilium.
2. Unitrinoque Domino, - sit sempiterna gloria, - qui vitam sine termino - nobis donet in patria. Amen.

SANCTE MICHAEL ARCHANGELE (Egzorcyzm prywatny)

Sancte Michael Archangele, defende nos in proelio; contra nequitiam et insidias diaboli esto praesidium. Imperat illi Deus; supplices deprecamur: tuque, Princeps militiae coelestis, Satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute in infernum detrude. Amen

ORATIO AD ANGELUM CUSTODEM (Modlitwa do Anioła Stróża)

Angele Dei, qui custos es mei, me, tibi commissum pietate superna, illumina, custodi, rege et guberna. Amen.

ORATIO PRO FIDELIBUS DEFUNCTIS (Wieczne odpoczywanie)

Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis. Requiescant in pace. Amen.

ORATIO FATIMAE (Modlitwa Anioła Fatimskiego)

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.

TE DEUM LAUDÁMUS (Ciebie, Boże, chwalimy)

Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te aetérnum Patrem, * omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, * tibi caeli et univérsae potestátes:
tibi chérubim et séraphim * incessábili voce proclámant:
Sanctus, * Sanctus, * Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt caeli et terra * maiestátis glóriae tuae.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
te prophetárum * laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsae maiestátis;
venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriae, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, * non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna caelórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.
Te ergo quaesumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Aetérna fac cum sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuae.
Et rege eos, * et extólle illos usque in aetérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in saeculum, * et in saeculum saeculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in aetérnum.

VENI, CREATOR SPIRITUS (Stworzycielu Duchu przyjdź)

Veni, Creator Spiritus,
mentes tuorum visita,
imple superna gratia
quae tu creasti pectora.

Qui diceris Paraclitus,
altissima donum Dei,
fons vivus, ignis, caritas,
et spiritalis unctio.

Tu, septiformis munere,
digitus paternae dexterae,
Tu rite promissum Patris,
sermone ditans guttura.

Accende lumen sensibus:
infunde amorem cordibus:
infirma nostri corporis
virtute firmans perpeti.

Hostem repellas longius,
pacemque dones protinus:
ductore sic te praevio
vitemus omne noxium.

Per te sciamus da Patrem,
noscamus atque Filium;
Teque utrisque Spiritum
credamus omni tempore.

Deo Patri sit gloria,
et Filio, qui a mortuis
surrexit, ac Paraclito,
in saeculorum saecula. Amen.

MAGNIFICAT

V. Magnificat anima mea Dominum:
R. et exsultavit spiritus meus in Deo, salutari meo.
V. Quia respexit humilitatem ancillae suae:
R. ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
V. Quia fecit mihi magna qui potens est:
R. et sanctum nomen eius.
V. Et misericordia eius a progenie in progenies
R. timentibus eum.
V. Fecit potentiam in bracchio suo:
R. dispersit superbos mente cordis sui.
V. Deposuit potentes de sede,
R. et exaltavit humiles.
V. Esurientes implevit bonis:
R. et divites dimisit inanes.
V. Suscepit Israel, puerum suum,
R. recordatus misericordiae suae.
V. Sicut locuts est ad patres nostros,
R. Abraham et semini eius in saecula.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

REGINA CAELI (Królowo niebieska)

V. Regina caeli, laetare, alleluia
R. Quia quem meruisti portare, alleluia.
V. Resurrexit, sicut dixit, alleluia.
R. Ora pro nobis Deum, alleluia.
V. Gaude et laetare, Virgo Maria, alleluia.
R. Quia surrexit Dominus vere, alleluia.
V. Oremus. Deus qui per resurtectionem Filii tui Domini nostri Jesu Christi, mundum laetificare dignatus es: praesta, quaesumus; ut, per eius Genitricem Virginem Mariam, perpetuae capiamus gaudia vitae. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.

VENI, SANCTE SPIRITUS (Przybądź, Duchu Święty)

V. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium et tui amoris in eis ignem accende. Emitte Spiritum tuum et creabuntur.
R. Et renovabis faciem terrae.
V. Oremus. Deus, qui corda fidelium sancti Spiritus illustratione docuisti; da nobis in eodem Spiritu recta sapere; et de eius semper consolatione gaudere. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.

DE PROFUNDIS (Z głębokości; psalm 129)

De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.

Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? Quia apud te propitiatio est, et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo eius, speravit anima mea in Domino.

A custodia matutina usque ad noctem speret Israel in Domino. Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eius.

Grudziądz Twoje-Miasto
© 2010-2017 Kolegiata Grudziądz Powered by Twoje-Miasto Sp. z o.o.